monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.247 > sectio 38 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 11
Quod autem ait: sed non in posteros eius, hoc significat, quod liberos non habuerit: sed regnum ipsius in alienos laceratum sit: excepto fratre Philippo, qui Macedonas tenuit. Neque secundum potentiam illius qua dominatus est. Divisum enim in quatuor partes regnum imbecillius fuit: dum adversus se dimicant, et intestino furore bacchantur.